Latin
13.14 to 13.19
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 13.14-19
Unproofread scanNot analysed yet
Quotiescumque autem pœnituerunt se recessisse a cultura Dei sui, dedit cis Deus cœli virtutem resistendi. Denique Chananæum regem, et Jebusæum, et Pherezæum, et Hettæum, et Hevæum, et Amorrhæum, et omnes potentes in Esebon prostraverunt, et terras eorum, et civitates eorum ipsi possederunt: et usquedum non peccarent in conspectu Dei sui, erant cum illis bona: Deus enim illorum odit iuiquitatem. Nam et ante hos annos, cum recessissent a via, quam dederat illis Deus, ut ambularent in ea, exterminati sunt praeliis a multis nationibus, et pIurimi eorum captivi abducii sunt in terram non suam. Nuper autem reversi ad Dominum Deum suum, ex dispersione, qua dispersi fucrant, adunati sunt, et ascenderunt montana hæc omnia, et iterum possident Jerusalem, ubi sunt sancta eorum. Nunc ergo, mi domine, perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum: ascendamus ad iIlos, quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi, et subjugati erunt sub jugo potentiae tuae. Si vero non est offensio populi hujus coram Deo suo, non poterimus resistere illis: quoniam Deus corum defendet illos: et erimus in opprobrium universæ terræ.