Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 15
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. VI.] Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Quoniam prophetasti nobis dicens, quod genus Israel defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est Deus, nisi Nabuchodonosor: cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israel tecam perditione disperiet: et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universae terrae: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israel, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus, et pallor, qui faciem tuam obtinet [Al. obtinuit]. abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse, Ut autem noveris qnia simul cum illis hæc experieris, ecce ex bac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii paenas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas.