Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 17
Unproofread scanNot analysed yet
Porro filii Israel descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset, quod illum vinclum Assyrii reliquissent. In diebus illis erant illic principes, Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qii et Gothoniel. In medio itaqne seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia qua; locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatos: qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interlicere cum, et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israelitis hac de causa tradi: ut, dum vicerit filios Israel, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus caeli defensor corum est. Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in facinm, adorantes Dominum, et'communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, dicentes: Domine Deus caeli et terræ et intuere superbiam corum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostendo quoniam non derelinquis præsumentes de te: et prxsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. Finito itaque fletu, et per totam diem orationo populorum completa, consolati sunt Achior, dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: f ut sicut placuerit tilii, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. Et vocatis omnibus presbyteris, simul expletu jejunio refecerunt. Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israel.