Latin
19 to 20
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 19-20
Unproofread scanNot analysed yet
Filii autem Israel ut viderunt multitudinem illorum, prostraverunt se super terram, mittentes cinerem super capita sua, unanimes orantes, ut Deus Isracl misericordiam suam ostenderet super populum suum. Et assumentes arma sua bellica, sederunt per loca, quae ad angusti itineris tramitem dirigunt inter montosa [Al. montuosa], et erant custodientes ea tota die ac nocte. Porro Holofernes, dum circuit per gyrum, reperit quod fons, qui influebat, aquae ductum illorum a parte australi extra civitatem dirigeret: et incidi præcepit aquae ductum illorum. Erant tamen non longe a muris fontes, ex quibus furtim videbantur haurire aquam, ad refocillandum potius quam ad potandum.