Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 2
Unproofread scanNot analysed yet
Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum in campo magno, qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et b Jadason, in campo Erioch regis Elicornm. Tunc exaltatum est regnum Nabuchodo- DOlOr, et cor ejus elevatum est, et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, et ad gentes, quæ sunt in Carmello, et Cedar, et inhabitantes Galilaeam in campo magno Esdrelon, et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse, quintaque perveniatur ad e terminos Æthuopiæ. Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum: qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum, quod defenderet se de omnibus regionibus his.