Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 5
Unproofread scanNot analysed yet
[Cap. .] Tunc miserunt legatos suos, universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae Sobal [Al. Syriis Sobal], et Libyae atque Ciliciae, qui venientes ad Holophernem, dixerunt: Desinat indignatio tua circa nos; melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostrae damna patiamur. Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum et universae facultates nostrae, atque familiae, in conspectu tuo sunt: sint omnia a nostra sub lege tua. Nos et filii nostri, servi tui sumus. Veni nobis, pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit libi.