Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 54
Unproofread scanNot analysed yet
Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et rcgiones Israel. Omnis itaque regio, a omnisqueurbs, electam juventutem armatam misit posteos, et persecuti sunt eos in ore gladii quousque venirent nd extremitatem finium suorum. Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam, quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. Hi vero, qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quae erant illorum, attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus, et jumentis, et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum.