# Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 58

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, Incipit Liber Judith. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/58

Exuit enim se vestimento viduitatis, et induit se vestimento laetitiæ in I exsultatione filiorum Israel: Unxit faciem suam unguento, et colligavit cincinnos suos mitra, II accepit stolam novam ad decipiendum illum. Sandalia ejus rapuerunt oculos ejus, pulchritudo ejus captivam fecit animam ejus, amputavit pugione cervicem ejus. Horruerunt Persæ constantiam ejus, et Mcdi audadam ejus. I Tunc ululaverunt castra Assyriorum, quando apparuerunt humiles mei, arescentes in siti. Filii puellarum compunxerunt eos, et sicut pueros fugientes occiderunt eos: perierunt in praelio a facie Domini h Dei mei. Hymnum cantemus Domino, hymnum novum cantemus Deo nostro. Adonai, Domine magnus es tu, et præclarus in virtute i tua, et quem supcrare nemo potest. Tibi serviet ( Al. serviat] omnis creatura tua: quia dixisti, et facta sunt: misisti spiritum tuum, et crcata sunt, et non est qui resistat voci tuae.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp522/tmp522/tmp522.tmp522.opp-lat1.xml.
