Latin
Incipit Liber Judith
Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 59
Unproofread scanNot analysed yet
Montes a fundamentis movebuntur cum aquis: petræ, sicut cera, liquescent ante faciem tuam. Qui autem timent te, magni erant apud te per omnia. Væ genti insurgenti super genua meum: Dominus enim omnipotens vindicabit in eis, in die judicii visitabit illos. Dabit enim [Al. tac. enim] ignem, et vermes in carnes eorum, ut urantur, et sentiant usque in sempiternum. Et factum est posthæc, omnis populus post victoriam venit in Jerusalem adorarc Dominum: et mox ut puriOcaLi suut, obtulerunt omnes holocansta, et vota, et repromissiones suas. Porro Judith, universa vasa i bellica Uolofernis, qu:c dedit illi populus, et conopeum, quod ipsa sustulerat de cubili ipsius, obtulit in anathema oblivionis. Erat autem populus jucundus secundum faciem sanctorum, et per tres menses gaudium hujus victoriæ celebratum est cum Judith.