# Divina Bibliotheca 26 Liber Judith 6

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, Incipit Liber Judith. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-26-liber-judith/6

Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram. De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum. Tantusque metus provinciis illis incubuit, IIt universarum urbium habitatores principes, et iionorati simul cum populis exirent obviam venienti, excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis. Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: nam et civitates eorum destruxit, et lucos corum excidit. Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terrae exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab his nationibus, quæ potuissent Ilolorernis potentia subjugari. Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apanieam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Illumæos in terram Gabaa, accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari praecepit universum exercitum virtutis suæ.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 26 Liber Judith, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp522/tmp522/tmp522.tmp522.opp-lat1.xml.
