# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 1.2

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/1.2

Quoniam spirilus Domini replevit orbem terrarum: ct a hoe, quod continet umnia, scientiam AdM vocis. Propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium. Jn cogitationibus enim impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non absondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ, quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit: os autem, quod mentitur, occi lit animam.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
