# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 10.1

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/10.1

Hæc illum, qui primus formatus est a Deo pater ortia terrarum, eum solus esset creatus, custodivit. Et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia. Ab hac ut recessit injustus in ira tua, per iram homicidii fraterni deperit. Propter quem, eum aqua deleret terram, sanaBit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans. Hæc et in contentu nequitiæ cum te nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit. Hæc justum prreuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim. Quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constit deserta terra, et incerto tempore fructus hubentes arbores, et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis. Sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoe tapsi sunt, ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his, quce pec. caverunt, nec latere potuissent.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
