# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 11

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/11

Direxit opera eorum in manibus prophetae.aneti. Iter fecerunt per deserta, quæ non habitabantur: et in locis desertis fixerunt casa.. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt. Sitierunt, et invocaveruut te, et data cat illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum, a defectione potus sui, et in eis, cum abundarent filii Israel, lætati sunt: Per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est. Nam pro fonte quidem sempiterni flumini. humanum sanguinem dedisti injustis. Qui cum minuerentur in traductione infantium occitorum, dedisti illis abundantem aquam insperate. Ostendens per sitim, qum tunc fuit, quemad modum luo. exaltares, et adversarios illorum necares. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur. Hos quidem tam quam pater monens probasti: illos autem tamquam durus rex interrogans condemnatti. Absentes enim et præsentes similiter torquebantur. Duplex enim ilIo. acceperat tædium, et gemitus cum memoria præteritorum. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum ngi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, auud quidam errante. colebant mulos serpentes, Et bestias supervacuas, immisisti itlis multitudinem mutorum animalium In vindictam: Ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur. Non enim impossibilis crat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illit multitudinem ursorum, aut audaces leones; Aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut raporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculi. scintillas emittentes. Quarum non solum lœsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtuti. tuæ: sed omnia in mensura, et numero, et ponde e disposuisti. Multum enim valere tibi soli supererat semper: et virtuti brachii tui quis resistet t Quoniam tamquam momentum stateræ, sic cat ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quæ descendit in terram. Sed misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam. Diligit enim omnia quæ,unt, ct nihil odisti eorum quae fecisti: nec enim odient aliquid constituisti, aut fecisti. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod u te vocatum non esset, conservaretur? Parcis autem omnibut: quoniam tua sunt, Domine, qui amas animat.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
