# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 12.1-20

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, 12.1 to 12.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/12.1

quam bonus, et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus!. Ideoque eos. qui exerrant, partibus corripis, et de quibus peccant, admonet, et alloqueris ut, relicta malitia, credant in te, Domine. Illos enim antiquos inhabitatores terrce sanctæ tuæ, quos exhorruiiti, Quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, Et filiorum suorum necatores, Mine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio aeramento tuo. Et auctore. parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum. Ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium charior est terra. Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et miiisti antecessores exercitus lui vespas, ut illos paulatim exterminarent. Non quia impotens eras in bello subjicere impio. justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare: Sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans, quoniam nequam eat natio eorum, et naturalia malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. Semen enim erat maledictum ab initio: nee timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Non enim eat alius Deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his, quos perdidisti. Cum ergo sia justus, juste omnia disponis: ipsum quoque, qui non debet puniri, condemnare, exterum a'stimas a tua virtute. Virtus enim tua justitiæ initium est: et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis. Virtulem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum, qui te nesciunt, audaciam traducis.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
