# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 13.2

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/13.2

Sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem,, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et. lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt. Quorum si specie delectati, deos putaverunt: sciant quanto his dominator eorum speciosior est: speciei enim generator hac omnia constituit. Aut si virtutem, et opera eorum mirati sunt, intelligebant ab illis, quoniam qui hæc fecit, fortior eat illis. A magnitudine enim speciei et creaturce cognoscibiliter poterit creator horum videri. Sed tamen adhuc in his minor eat querela. Et hi enim fortasse errant, Deum quærente. et volentes invenire. Etenim cum in opcribus illius conversentur, inquirunt: et persuasum habent quoniam bona sunt quas videntur: Iterum autem nec his debet ignosci. Si enim tantum potuerunt scire, ut possent æstimare sæculum: quomodo hujus Dominum non facilius intenerunt? Infelices autem sunt, et inter mortuos sper illorum est, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inrentionem, et similitudina animalium, aut lapidem inutilem opus manus antiquæ.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
