Latin
Chapter 14
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 14.4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde interveniente tempora, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et, tyrannorum imperio colebantur figmenta. Et hos, quos in palam homines honorare non poterant, propter hoc quod longe essent, e longinquo figura eorum allata, evidentem imaginem regia, quem honorare volebant, fecerunt: ut illum, qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine. Provexit autem ad horum culturam et hos, qui ignorabant, artificis eximia diligentia. Ille enim volet, placere illi, qui se assumpsit, elaboravit arte sua, ut similitudinem in melius figuraret. Multitudo autem hominum abducta per speciem ope• ris, eum, qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat, nunc Deum æstimaverunt. Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio: quoniam aut affectui, aut regibus deservientes homines, incommnicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. Et non suffecerat errasse eoa circa Dei scientiam, sed et in magno viventes inscientiæ bello, tot et tam magna mata pacem appellant. Aut t'lim filios suos sacrificantes, aut obscura utcrificia facientes, aut insanior plenas vigilias habentes, Neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt: sed alius alium per invidiam occidit, aut adulterans contristat. Et omnia commixta sunt, sanguis, homicidium, furtum, et fictio, corruptio et infidelitas, turbatio et periurium, tumultus bonorum: Dei immemoralio, animarum inquinatio, nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia, inordinatio mæchiæ et impudicitiæ. Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est, et initium et finis. Aut enim dum lætantur, insaniunt: aut certe raticinantur falsa, aut vivunt injuste, aut prjerant cito. . Dum enim confidunt in idolis, quæ sine anima sunt, male jurantes noceri se non sperant. Utraque ergo illis evenient digne, quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis, et juraverunt injuste, in dolo contemnentes justitiam. Non enim juratorum virtus, aed peccantium paena perambulat semper injustorum prævaricationem.