Latin
Chapter 16
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 16.1
Unproofread scanNot analysed yet
Propter hæc, et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui norum saporem, escam parans eis ortygometram. Ut illi quidem concupiscentes escam propter ea, quæ illis ostensa et missa sunt, eliam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in breei inopes facti, novam gustaverunt escam.