# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 17.2

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/17.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/17.2

Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis: semper enim præsumit sæva perturbata conscientia. Nihil enim ut timor niti proditio cogilationis auxiliorum. Ei dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causa, de qua tormentum pra'stat. Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et altissimis inferid supervenientam, dormientes, Aliquando monstrorum exegitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione: subitancus enim illis et imperatu. timor supervenerat. Deinde si quisquam ex illia decidisset, exstedicebatur in carcere sine ferro rectusus. Si enim rusticus quit erat, aut pastor, atu ogri II. borum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem. Una enim catena tenebrarum omnes erant collegia. Sive spiritus sibilant, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut via aquæ decurrentis nimium, Aut sonus validus præcipitarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientum valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo: deficientes faciebar' illo. pra timore. Omnia enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impedilis operibus continebatur. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quæ superventura illis erat. Ipsi ergo uti erant graviore. tenebris.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
