Latin
Chapter 5
Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 5.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eoa qui te angustiaverunt, et qui abstulerunt laboret eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatœ salutis. Dicentet inlra se, pœnitentiam agenlet, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum œstimabamus insaniam, et Rnem illorum sine honore. Ecce quomodo computati. unt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol intelligentiœ non est ortu. nobis. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactan. tia quid contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens. Et tamquam navia, quce pertransit fluctuantem aquam: cuju. cum prœterierit, non est vestigium invenire neque semitam carince illius in fluctibus: Aut tamquam avis, qum transvolat in aere, cujus nul- I lum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum: et scindens per vim itineri. aerem: commotis alia transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius: