# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 7.1-21

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, 7.1 to 7.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/7.1

Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terrem illius, qui prior factus tat, et in ventre matri. figuatus sum caro. Decem mensium tempore coagulatus tum in sanguine hominis, et delectamento.omni conveniente. Et ego natut accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorant. In involumenti, nutritus sum, et curis magaM. Nemo enim eti regibua aliud habuit nativitati, initium. Unu. ergo introituM est omnibus ad vitam, et similia exitus. Propter hoc optavi, et datu. eat mihi sensus: et I invocavi, et venit in me spiritus sapientiœ. Et præposui illam regnis et tedtbut, et divitias nihil eMe duxi in comparatione illius. Nec comparavi illi lapidem pretiotum: quoniam omne aurum in comparatione illiut, arena eat exigua, et tamquam lutum œstimabitur argentum in conspectu illiut. Super salutem et speciem dilexi Wam, et proposui pro luce habere illam: quoniam inexstinguibile est lumen illius. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius. Et lœtatus sum in omnibus: quoniam antecedebat me itta sapientia: et ignorabant quoniam horum omnium mater est. Quam tine fictione didici, et line invidia communico, et honestatem illius non abscondo. Infinitus enim thesaurus est hominibus, quo qai usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei, propter disciplinæ dona commendati. Mihi autem dedit Deut dicere ex sententia, et præsumere digna horum, quæ mihi dantur: quoniam ipse sapientias dux est, et sapientium emendator. ln manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnia sapientia, et operum scientia et disciplina.. Ipse enim dedit mihi horum qua sunt, scientiam veram: ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum. Initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutalione.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
