# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 8.1

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/8.1

Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Hanc amavi, et exquisivi a juventute mca, et quæsivi sponsam milei eam assumere, et amator factus sum formæ illius. Generositatem illius glorificat, contubernium habena Dei: sed et AL tac. et] omnium Dominus dilexit illum. Doctrix enim est disciplinæ Dei, ct electrix operum illius. Et si divitiæ appetuntur iu vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? Si autem sensus operatur: quis horum, quæ sunt, magis quam illa eat artifex 1 Et si justitiam quis diligit: labores hujus magnas habent virtutes: sobrietatem enim, et prudentiam do-; cet, et justitiam, el " virtutem, quibus utilius nihil eat in vita hominibus.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
