# Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae 8.3

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/8.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-29-liber-sapientiae/8.3

Proposui ergohanc adducere mihi ad convivendum:.cient quoniam mecum communicabitde bonit, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. llabebo propter hanc claritatem ad turbat, et honorem apud seniores juvenis. Et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis cro, et facies principum mirabuntur me. Tacentem nte sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. Præterea habebo per hanc, immortalilatem: et memoriam æternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. Disponam populos: et nationes mihi erunt subdite. Timebunt me audientes reges horiendi: in multitudine ridebor bonus, et in bello forti.. Intrans in domum meam, conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem concertatio illini, nec tædium convictus illius, aed lætitiam et gaudium. Hæc cogitans apud me, et commemorans in cor. meo: quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, Et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius: circuibam quærens, ut tati illam assumerem.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 29 Liber Sapientiae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp528/tmp528/tmp528.tmp528.opp-lat1.xml.
