Latin
Chapter 11
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
Sapientia humiliati exaltabit [Al. exaltavit] ceput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet. Non laudes virum in specie sua, neque spernas bominem in visu suo. Brevi. in volatilibut est apia, et mitium dulcoris habet fructus illiut. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi Molius: et gloriosa, et abtconsa, et invisa opera illius. Multi tyranni sederunt in throno, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sant valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste. Priusquam audias, ne respondeas verbum, et in medio sermonum ne adjicias loqui. De ea re, quae te non molestat, ne certeria: et in jtdicio peccantium ne consistas. Fili, ne in multi. sint actus tui: et si dives fucria, non eris immunis a delicto: si enim secutas fueris, non apprehendet: et non effugiet, si præcucurreris.