Latin
Chapter 23
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 23.3
Unproofread scanNot analysed yet
Domino enim Deo antequam crearentur, omnia sunt agnita: Mic et post perfectum respicit omnia. Hic in plalei. civitalis vindicabitur, et quasi pullus equinus fugabitur: et ubi non speravit, apprehendetur. Et erit dedecus omnibut, eo quod non intellexerit timorem Domini. Sic et mulier omnis relinquent virum tuum, et staluent hæreditatem ex alieno matrimonio. Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio et in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. Hæc in ecclesiam adducetur, et ih filios ejut respicietur. Non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum. Derelinquet in maledictum memoriam ejus, et dedecus illius non delebitur. Ei ugnoscent qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei: et nihil dulcius quam respicere in mindatis Domini. Gloria magua est sequi Dominum: longitudo enim dierum assumetur ab eo.