Latin
31.1 to 31.29
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 31.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum. Cogitatus prœscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam. Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis. Laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit. Qui aurum diligit; non justificabitur: et qui insequitur consumptionem, replebitur ex ea. Multi dati sunt in auro casus, et facta eat in specie ipsius perditio illorum. Lignum offensionis eat aurum sacrificantium: vœ illis, qui sectantur illud, et omnis imprudens deperiet in illo. Beatus dives, qui inventus est sine macula: et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum? fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus eat in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non eat transgressus, jacere mata, et non fecit: Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eteemosynas illius enarrabit omnia Ecclesia sanctorum. Supra mensam magnam sedisti? non aperias super ittam faucem tuam prior. Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt. Memento quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrymabitur: cum viderit. Ne extendas manum tuam prior, et invidia COMMminatus erubescas. Ne comprimaris in convivio. Intellige quæ sunt proximi lui ex teipso. Utere quasi homo frugi his, quæ tibi apponuntur; ne, cum manducas multum, odio habearis. Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas. Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne ex. tendas manum tuam, nec prior poscas bibere. Quam sufficiens eat homini erudito vinum exiguum! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem. Vigilia, cholera, et tortura viro infrunito.