Latin
Chapter 34
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 34
Unproofread scanNot analysed yet
Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. Quasi qui apprehendit umbram, et persequUur ventum: sic et qut attendit ad visa mendacia. Hoc secundum hoc visio somniorum: ante faciem hominis similitudo hominis. Ab immundo quid mundabitur? et a mendace quid verum dicetur? Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium vanitas est. Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur: nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum. Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. Qui non eat tenlalut, quid scit f Vir in multis expertus, cogitabit multa: et qui multa didicit, enarrabit intellectum. Qui noM eat experins, pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. Qui tentatus non est, qualia scit? qui implanatus est, abundabit nequilia. Multa vidi in peregrinationem errando, et abundantia verborum meorum intellectus meus. Frequenter errando, et plurimus verborum consuetudines. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Uci. Spiritus timentum Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. Spes enim illorum in saluantem illos, et oculi Dei in diligentes se. Qui timet Dominum, nihil trepidabit, et non pavebit: quoniam ipse est spes ejus. Timentis Dominum beata est anima ejus. Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? Vcult Domint super timentes eum, protector potensiœ, firMamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum,meridiani, Deprecatio offensionis, et adjutorium casus, exaltans animam, et illuminans oculos, duns sanitatem, et vitam, et benedictionem: Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et MOM sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. Dominus soluz sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum: nec in multitudine sacrificiorum eorum prupitiabitur peccatis. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qai victimal filum in conspectu patris sui. Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat itum, homo sanguinis est. Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mer- I cenario, fratres sunt. Unus œdificans, et unus destruens: quid prodest illis nisi labor? Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? Sic homo qui jejunat in peccatis nia, et iterum ea. dem faciens, quid proficit humiliando se: orationem illius quis exaudiet 1