Latin
45.20 to 45.31
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 45.20-31
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo. Et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum, docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terrce divisit illi. Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi, et semini ejus. Cæterum in 'ena gentes non hæreditabil. pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas. Phinees filius Eleazari tertius in gloria est imitando eum in timore Domini: Et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Ueo pro Israel. Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctomm et geniis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. Et testamentum David regi filio Jesse' de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus, ut daret sapientiam iti cor nostrum judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum, et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.