Latin
Chapter 48
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 48.1
Unproofread scanNot analysed yet
Et turrexit Elias prophet a, qUali ignit, et verbum ipsius quasi facuta ardebat. Qui induxit in illos famem, et irritantes ilium invidia tua pauci facti sunt: non enim poterant sustinere præcepta Domini. Verbo Domini continuit cælum, et dejecit de coelo ignem ter. Sic amplificatus eat Elias in mirabilibus tuit. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei. Qui dejecisti reges ad perniciem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo. Qui audis in Sina judicium, et in Horeb judicia defensionis. Qui ungit reget ad pænitentiam, et prophetas facit successores post te. Qui receptu, et in turbine ignis, in curru equorum. Qui scriptus es in judiciis temporum lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. Beati sunt, qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. Nam nos vita vivimus tantum, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. Elia. quidem in turbine tectus est, et in Elisceo completus est spiritus ejus: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum, Nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus eat. In omnibus istis non pænituit populus, et non recesserunt a peccatis suit utque dum ejecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: