Latin
Chapter 5
Jerome, Divina Bibliotheca 30 Liber Eclesiastici 5
Unproofread scanNot analysed yet
Noli attendere ad possessione. iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficians vita: nihil enim proderit in tempore, vindictæ et obductionis. Ne sequaris in fortitudine tua concupiscontiam cordis tui: Et ne dixerit: Quomodo potuiS aut quis me subjiciet provter facta mea? Deus enim vindicans vindioabit. Ne dixeris: Peccavi, et quid mihi accidit triste? Altissimus enim eat patiens redditor. De propiNato peccato noli esse sine metu, utque adjicias peccatum super peccatum. £t ne dicat: Miseratio Domini megna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur. Misericordia euim, ei ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differat de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tompore vindictæ disperdet te. Soli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindiciæ. Non ventilet te in omnem ventum, et non eat in omnem viam: sic enim omnis peccalor probatur in duplici lingua. Etto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui, et Icientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ. Esto mansuelus ad audiendum verbum, ut intelligas: et cum sapientia proferas responsum verum. Si eat tibi intelletus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris. Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudenlit subversio eat ipsius. Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris. Super furem enim est confusio et poenitentia, et denotutio pessima super bilinguem: susurratori sutem adium, et inimicitia, et contumelia. Justifica pusillum, et magnum similiter.