Latin
1.11.1 to 1.11.3
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.11.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena, quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suut esset. Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus. Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cætera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.