# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.12.3

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 1, Chapter 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.12.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.12.3

Jonathas autem, et qui eunt eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia: Et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum. Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabada'i, e: percussit eos, et accepit spolia eorum. Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam. Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppem, et occupuvit eam. (Audivit enim quod vellent præsidium tradere partibus Ucmetrii) et posuit ibi custodes, ut custodirent eam. Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi. et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judxa, Et ædificare muros in Jerusalem. et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut sepanaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
