Latin
Book 1, Chapter 12
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.12.5
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit Jonathæ: Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit? Et nunc remitte eos in domos suas: elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua præsidia, et exercitum, et universos præpositos negotii, et conversus abibo: propterea enim veni: Et credidit ei, et fecit sicut dixit: et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda. Retinuit autem secum tria millia virorum: ex quibus remisit in Galilæam duo millia: mille autem venerunt cum eo. Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes, qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt. Et misit Tryphon exercitum, et equites in Galilaeam, et in campum magnum, ut perderet [Al. perderent] omnes socios Jonathæ. At illi cum cognovissent, quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: Illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonatham, et eos, qui cum ipso fuerant, valde: et luxit Israel luctu magno. Et quæsierunt omnes gentes, quæ erant in circuitu eorum conterere eos: dixerunt enim: Non habent principem, et adjuvantem: nunc ergo expugnemus illus, et tollamus de hominibus memoriam eorum.