# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.13.2

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 1, Chapter 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.13.2

Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. Et nunc noH mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis: non enim melior sum fratribus meis. Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatae sunt universæ gentes conterere noa inimicitiæ gratia. Et accensus est spiritus populi simul, ut audivit sermones isto;: Et responderunt voce magna dicentes: Tu es dux noster loco Judæ, et Jonathæ fratris tui. Pugna prælium nostrum: et omnia, quæcumque dixeris nobis, faciemus. Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro. Et misit Jonatham filium Absalomi, et cum eo Mercitum novum in Joppen, et ejectis his, qui erant in ea, remansit illic ipse., Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cnm eo in custodia. Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi. Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ: et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, Dicens: Pro argento, quod debebat [Al. habebat) frater tuus Jonathas in ratione regis, propter negotia, quæ habuit, detinuimus eum. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filio. ejus obsides, nt non dimissus fugiat a nobis, ct remittimus eum. Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur tecum: jussit tamen dari argentum, et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israel, dicentem: Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit. Et misit pucros, ct centum talenta: et mentitus est, et non dimisit Jonatliam. Et post hæc venit Tryphon intra regionem, tit contererct eam: et gyraverunt per viam, quae ducit Ador: et Simon, et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
