Latin
Book 1, Chapter 15
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.15.3
Unproofread scanNot analysed yet
Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, Et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.