Latin
Book 1, Chapter 2
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.2.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. Quæ gens non hæreditavit regnum ejus, et non obtinuit spolia eius? Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera* facta eat ancilla. Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. Quo ergo nobis adhuc viveret Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.