Latin
Book 1, Chapter 2
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vos ergo, filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est, ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. Et Judas Machabæus fortis viribus a juventute sua, sit nos princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. I Et adducetis ad vos omnes factores legis, et vindicate vindictam populi vestri. Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis. Et benedixit eoa, et appositus eat ad patres suos. Et defunctus eat anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus eat a filiis suis in sepulcris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.