# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.3.8

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 1, Chapter 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.3.8

Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem: quia locus orationis erat in Muspha ante in lsrael. Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo: et disciderunt vestimenta sua: Et expanderunt libro. legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum: Et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies: Et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? Et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tut facti sunt in luctum, et in humilita- I tem. Et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut noa disperdant: tu scis quæ cogitant in noa. Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves noa? Et tubis exclamaverunt voce magna. Et post hæc constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. Et dixit his qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. Et moverunt cutha, et collocaverunt ad austrum Emmaum. Et ait Judas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has, quæ convenerunt adversus noa disperdere noa, et sancta nostra: Quoniam melius est nos mori in betto, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum. Sicut autem fuerit voluntas in coelo, tic fiat.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
