Latin
Book 1, Chapter 4
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.4.3
Unproofread scanNot analysed yet
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israel, et confundantur in exercitu suo, et equitibus. Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione tua. Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum in hymnis. Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. Videns autem Lysias fuqam tuorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vicere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judceam.