# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.5.10

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, Book 1, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.5.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/1.5.10

Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidil omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. Post hæc autem verba congregavit Timotheus ezercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. Et misit Judas speculari exercitum: et renuntiarerunt ei dicentes: quia convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimia: Et Arabas conduxerunt in auxilium sibi. et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus ad torrentem aquas: si transierit ad noa prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum noa.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
