Latin
Book 1, Chapter 5
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.5.11
Unproofread scanNot analysed yet
Si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretemus ad eos: et poterimus adversus illum. Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis: sed veniant omnes in prælium. Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum quod erat in Carnaim.