Latin
Book 1, Chapter 8
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.8.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant: quos autem vellent, regno deturbabant: et exaltati sunt. Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura ut magnificaretur in ea. Et qnia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti, consilium agentes semper de multitudine, ut quæ digna sunt gerant. Et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos, dominari universæ terræ suae, et omne. obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.