Latin
1.9.11 to 1.9.12
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.9.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
Et mortuus eat Alcimus in tempore illo cum tormento magno. Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus: et reversus eat ad regem, et siluit terra annis duobus. Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes: Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter: nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eoa omnes una nocte. Et abierunt, et consilium ei dederunt. Et surrexit, ut veniret cum exercitu multo: et misit occulte epistolas sociis suis, qui erant in Judaea, ut comprehenderent Jonathan, et eoa qui cum eo erant: sed non potuerunt, quia innotuit eia consilium eorum.