Latin
Book 1, Chapter 9
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 1.9.9
Unproofread scanNot analysed yet
Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes: et acceperunt omnia spolia eorum: Et conversæ sunt nuptae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui: et reversi sunt ad ripam Jordanis. Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non eat enim hodie sicut heri, et nudiustertius. Ecce enim bellum ex adverso: aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripæ, et paludes, et saltus: et non eat locus divertendi. Nune ergo clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro: Et dissiliit Jonathas, et qui cum eo erant in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem. Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem. Et ædificaverunt civitates munitas In Judæa, munitionem, quæ erat in Jericho, et in Amtnaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamna'a. et Phara,et Thopo muris excelsis, et portis, et aeria.