Latin
Book 2, Chapter 10
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.10.4
Unproofread scanNot analysed yet
Propter quod thyrsos, ct ramos virides, el palma. præferebant ei, qui prosperavit mundari locum suum. Et decreverunt communi præcepio et decreto universæ genti Judæorum omnibus annis agere dies istos. Et Antioclii quidem, qui appellatus est Nobilis, vitæ excessus ita se habuit. Nunc autem de Eupatore, Antiochi impii filio, quæ gesta sunt narrabimus, breviantes mata qum in bellis gesta sunt. Hic Irim, suspecto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis et Syriæ militæ principem. Nam Ptolemœus, qui dicebatur Macer, justi tenax, erga Judeos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.