# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.11.2.1-20

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, 2.11.2.1 to 2.11.2.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.11.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.11.2.1

Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, cæteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis: non solum homines, sed et betias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare. Ibant igitur prompti, de caelo habentes adjutorem, ct miserantem super eoa Dominum. Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos. Universos autem in fugam verterunt: plures autem ex eis vuluerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. Et quia nan insensatus erat, secum ipse reputans, factam trga se diminutionem, et intelligent invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad cos: Promisitque te consensurum omnibu. quæ tulta sunt. et regem compulsurum amicum fieri. Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens: et quæcumque Machabæus scripsit Lysiw de Judæis, ea rex concessit: Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes: Lysias populo Judæorum salutem. Joannes, et Abesalon, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant, ut ea, quæ per illos significabuntur, implerem. Quæcumque igitur vegi potuerunt perferri, exposui: et quæ res permittebat, concessit Al. confessi |. Si igitur in negotiis fidem conservaveritis et deinceps bonorum vobis cauta esse tentabo. De ca teris autem per singula verbo mandavi Ii ct istis, et his qui a me missi sunt, colloqui vobiscum. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo HIIensis Dioscori, die vigesima et quarta. Regis autem epistola ista continebat: Rex Antiochus Lysiæ fraTri salutem. Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui sunt in regno nostro, line tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam, Audivimus Judæos uon consensisse patri meo, ut transferrentur ad ritum Græcorum,:ed tenere velle suum institutum, ac propterea potlulare a nobit concedi tibi legitima sua.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
