# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.11.2.21-39

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, 2.11.2.21 to 2.11.2.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.11.2.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.11.2.21

Volentes igitur hanc quoque gentem quietam eaM, statuentes judicavimus, templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem. Bene igitur feceris, Ii miseris ad eos, et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, ct utilitatibus proprii. deserviant. Ad Judæos vero regis epistola talis erat: Rex Antiochus senatui Judæorum, et cæteris Judæis salutem. Si valetis, sic estis ut volutus: sed et ipsi bene valemus. Adiit nos Menelaus, dicens, velle vos descendere ad vestros, qni sunt apud nos. His igitur, qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis. Ut Judæi utantur cibis, et legibus suis, sicut et prius: et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his, quæ per ignorantiam gesta sunt. Misimus autem et Menelaum, qui rot altoqualur. Valete. Anno centesimo qnadragesimo octavo, X anthici menti. quinta decima die. Miserunt autem eliam Romani epistolam; ita se habentem: Quintus Memmius, et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem. De his, quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et noa concessimus. De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittite, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis: IIOS enim Antiochiam accedimus. Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis. Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xantliici.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
