Latin
Book 2, Chapter 12
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.12.10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem: et ex eis, qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt. lIde ad civitatem Scytharum abierunt, quæ ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat. Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judæis, quod benigne ab eia haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint: Gratias agentes ei:, et exhortati etiam de caetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam, die solemni septimanarum instante: Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam pnrpositum Idumææ. Exivit autem cum peditibus tribus millibus et equitibus quadringentis. Quibus congressis, contigit paucos ruere Judæorum. Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, rir fortis, Gorgiam tenebat: et cum vellet illum capere vivum, eques qutdam de Thracibus irruit in enm, humerumque ejus amputavit, atque ita Gorgias effugit in Maresa.