Latin
Book 2, Chapter 12
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.12.13
Unproofread scanNot analysed yet
Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta. Atque ita ad prece. conversi, rogaverunt, ut id, quod factum erat, delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes, quoe facta sunt pro peecatis eorum, qui prostrati sunt. Et facta collutione, duodecim millia drachmas argenti rnisit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione eogitans. (Nisi enim eoa, qui ceciderant, resurrecturos speraret, superfluum videretur, et vanum orare pro mortuis.) Et quia considerabat quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam: Sancta ergo, et salubris eat cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.