Latin
Book 2, Chapter 14
Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.14.3
Unproofread scanNot analysed yet
Tempus autem opportunum dementiæ' suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judaei niterentur. Respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum. Nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio), huc veni. Primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam [Al. lac. etiam] civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. Sed oro, his singulis, o rex, cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice. Nam, quamdiu superest Judas, impossibile est, pacem este negotiis. Tatibus autem ab hoc dictis, et coeteri amici, hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium. Qui statim Nicanorem præpositum elephantorum ducem misit in Judæam: Datia mandatis, ut ipsum quidem Judam caperet: eoa vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum tacerdotem. Tunc gentes, quæ de Judæa fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Judceorum prosperitates rerum tuarum existimantes. Audito itaque Judaei Nicanoril adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.