# Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum 2.2.3-4

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, 2.2.3 to 2.2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jerome/divina-bibliotheca-31-libri-duo-machabeorum/2.2.3

Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis, et consummationis templi. Sicut et Moyses orabat ad nominum, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum: sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo, et consumpsit holocaustum. Et dixit Moyses, eo quod non sit comestum, quod erat pro peccato, consumptum est. Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem. Inferebantur autem in descriptionibus, et commen. tariis Nehemice hæc eadem: et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum, et David, et epistolas Regum, et de donariis.

---

Jerome, Divina Bibliotheca 31 Libri Duo Machabeorum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp530/tmp530/tmp530.tmp530.opp-lat1.xml.
